Di seguito trovi il XCVI capitolo della Legenda aurea, l’opera di Jacopo di Varagine. In questo capitolo, viene introdotta la vita di san Cristoforo. Il testo è quello latino originale.
Qui trovi la traduzione inglese, tedesca, francese, polacca.
XCVI: DE SANCTO CHRISTOPHORO
DE NOMINE
1 Christophorus ante baptismum dicebatur Reprobus, sed postmodum Christophorus dictus est quasi Christum ferens, ex eo scilicet quod Christum quatuor modis portavit, scilicet in humeris per traductionem, in corpore per macerationem, in mente per devotionem, in ore per confessionem sive predicationem.
DE SANCTO CHRISTOPHORO
2 Christophorus genere Cananeus procerissime stature vultuque terribilis erat et xii cubitos in longitudine possidebat.
3 Qui, ut in quibusdam gestis suis legitur, cum staret cum quodam rege Cananeorum, venit sibi in mente ut maiorem principem qui in mundo esset quereret et ad eundem secum moraturus accederet.
4 Venit igitur ad quendam maximum regem de quo generalis fama habebatur quod maiorem mundus principem non haberet.
5 Quem rex videns libenter recepit et in sua curia manere fecit.
6 Quadam autem vice ioculator quidam cantionem quandam coram rege cantabat in qua frequenter dyabolum nominabat.
7 Rex autem cum fidem Christi haberet quandocumque dyabolum nominari audiebat protinus in faciem suam crucis signaculum imprimebat.
8 Quod videns Christophorus plurimum admirabatur cur hoc rex ageret et quidnam signum huius sibi vellet.
9 Cum autem de hac re regem interrogaret et ille hoc sibi manifestare nollet, dixit ei Christophorus: 10 «Nisi hoc mihi dixeris, tecum ulterius non manebo».
11 Quapropter coactus rex dixit ei: 12 «Quandocumque dyabolum nominari audio hoc signo me munio timens ne in me potestatem acciperet mihique noceret».
13 Cui Christophorus: «Si dyabolum ne tibi noceat metuis, ergo ille maior et potentior te esse convincitur quem in tantum formidare probaris.
14 Frustratus igitur sum spe mea putans quod maiorem et potentiorem mundi dominum invenissem.
15 Sed iam nunc valeas, quia ipsum dyabolum querere volo ut ipsum mihi in dominum assumam et eius servus efficiar».
16 Discessit igitur ab illo rege et dyabolum querere properabat.
17 Cum autem per quandam solitudinem pergeret vidit magnam multitudinem militum, quorum quidam miles ferus et terribilis venit ad eum et quonam pergeret requisivit.
18 Cui Christophorus respondit: 19 «Vado querere dominum dyabolum ut ipsum mihi in dominum assumam».
20 Cui ille: «Ego sum ille quem queris».
21 Gavisus Christophorus se sibi in servum perpetuum obligavit et ipsum pro domino suo accepit.
22 Cum ergo ambo pergerent et in quadam via communi quandam crucem erectam invenissent, mox ut dyabolus ipsam crucem vidit territus fugit et viam deserens per asperam solitudinem Christophorum duxit et postmodum ipsum ad viam reduxit.
23 Quod videns Christophorus et admirans interrogavit illum cur in tantum timens viam planam reliquerit et tantum devians per tam asperam solitudinem iverit.
24 Quod cum ille sibi nullatenus indicare vellet, dixit Christophorus: 25 «Nisi mihi hoc indicaveris, statim a te discedam».
26 Quapropter compulsus dyabolus dixit ei: 27«Quidam homo qui dicitur Christus in cruce affixus fuit, cuius crucis signum cum video plurimum pertimesco et territus fugio».
28 Cui Christophorus: «Ergo ille Christus maior et potentior te est, cuius signum in tantum formidas?
29 In vacuum igitur laboravi nec adhuc maiorem mundi principem reperi.
30 Iam nunc valeas, quia te volo deserere et ipsum Christum inquirere».
31 Cum igitur diu quesisset quisnam sibi Christi notitiam indicaret, tandem ad quendam heremitam devenit, qui sibi Christum predicavit et in eius fidem ipsum diligenter instruxit.
32 Dixitque heremita Christophoro: 33 «Rex iste cui servire desideras istud requirit obsequium, quia te frequenter ieiunareoportebit».
34 Cui Christophorus: «Aliud a me requirat obsequium, quia istam rem nequaquam agere valeo».
35 Rursus heremita: «Multas orationes te sibi facere oportebit».
36 Cui Christophorus: «Nescio quid sit hoc, nec huiusmodi obsequium perficere possum».
37 Cui heremita: «Nosti talem fluvium in quo multi transeuntes periclitantur et pereunt?».
38 Cui Christophorus: «Novi».
39 Et ille: «Cum procere stature sis et fortis viribus, si iuxta fluvium illum resideres et cunctos traduceres, regi Christo cui servire desideras plurimum gratum esset et spero quod ibidem se tibi manifestaret».
40 Cui Christophorus: «Utique istud obsequium agere valeo et me sibi in hoc serviturum promitto».
41 Ad predictum igitur fluvium accessit et ibidem sibi habitaculum fabricavit. 42Portansque perticam loco baculi in manibus qua se in aqua sustentabat omnes sine cessatione transferebat.
43 Evolutis multis diebus cum in domuncula sua quiesceret audivit vocem cuiusdam pueri se vocantis et dicentis: 44 «Christophore, veni foras et me ipsum traducas!».
45 Concitus Christophorus exiliit, sed neminem repperit.
46 Rediensque in domunculam predictam iterum vocem se acclamantis audivit.
47 Qui rursus foras cucurrit, sed neminem invenit.
48 Tertia vice ab eodem ut prius vocatus exiit et puerum quendam iuxta ripam fluminis invenit; 49qui Christophorum ut se traduceret obnixe rogavit.
50 Christophorus igitur puerum sibi in humeris elevans et baculum suum accipiens flumen transiturus intravit.
51 Et ecce, aqua fluminis paulatim intumescebat et puer instar plumbi gravissime ponderabat; 52 quantoque magis procedebat, tanto amplius unda crescebat et puer magis ac magis Christophori humeros pondere intolerabili deprimebat, adeo ut Christophorus in angustia multa positus esset et se periclitari plurimum formidaret.
53 Sed cum vix evasisset et fluvium transfretasset, puerum in ripa deposuit eique dixit: 54 «In magno, puer, me periculo posuisti et adeo ponderasti quod si totum mundum super me habuissem vix maiora pondera persensissem».
55 Ad quem puer respondit: 56«Ne mireris, Christophore, quia non solum totum mundum super te habuisti, sed etiam illum qui creavit mundum tuis humeris baiulasti.
57 Ego enim sum Christus rex tuus, cui in hoc opere ipse deservis.
58 Et ut me verum dicere comprobes cum pertransieris baculum tuum iuxta domunculam tuam in terram fige et mane ipsum floruisse et fructificasse videbis».
59 Statimque ab oculis eius evanuit.
60 Veniens igitur Christophorus cum baculum suum in terram fixisset mane surgens inuenit ipsum ad modum palme frondes et dactilos protulisse.
61Post hoc autem Samon, in civitatem Licie, venit; 62 ubi dum eorum linguam non intelligeret oravit dominum ut illius lingue sibi concederet intellectum.
63 Dum autem in prece consisteret, iudices eum insanum putantes eum reliquerunt.
64 AssecutoChristophorus quod petebat vultum operiens ad loca certaminis venit et christianos qui torquebantur in domino confortabat.
65 Tunc unus ex iudicibus in faciem eius percussit, cui Christophorus vultum discooperiens dixit: 66«Nisi christianus essem, meam protinus iniuriam vindicassem».
67 Tunc Christophorus virgam suam in terram fixit et ut propter conversionem populi fronderet dominum exoravit.
68 Quod dum protinus factum fuisset, octo milia hominum crediderunt.
69 Rex autem ducentos milites qui eum ad se adducerent misit; 70 et cum eum orare invenissent et sibi hoc intimare timerent, iterum totidem misit, qui et ipsi cum eo orante protinus oraverunt.
71 Surgens igitur Christophorus dixit eis: 72«Quid queritis?».
73 Qui eius vultum videntes dixerunt: 74«Rex misit nos ut te ad ipsum vinctum ducamus».
75 Quibus Christophorus: «Si ego voluero, nec solutus nec ligatus a vobis duci potero».
76 Dicunt ei: 77«Si ergo non vis vade liber quo vis et nos regi dicemus quod te nequaquam invenimus». 78 «Non ita, inquit, sed ego vobiscum ibo».
79 Ipse autem eos ad fidem convertit et ab eis manus sibi a tergo ligari fecit et se regi vinctum presentari.
80 Quem rex videns territus est et de sede sua protinus corruit.
81Deinde a servis suis levatus de nomine suo et patria eum interrogavit.
82 Cui Christophorus: «Ante baptismum Reprobus dicebar, nunc autem Christophorus vocor. 83 Ante baptismum Cananeus, nunc autem christianus».
84 Cui rex: «Stultum tibi nomen imposuisti, Christi scilicet crucifixi, qui nec sibi profuit nec tibi prodesse poterit.
85 Nunc ergo, Cananee malefice, quare non sacrificas diis nostris?».
86 Cui Christophorus: «Recte vocatus es Dagnus, quia tu es mors mundi, socius dyaboli, dii autem tui sunt opera manuum hominum».
87 Cui rex: «Inter feras nutritus es et non potes nisi feralia et hominibus incognita loqui.
88 Nunc ergo si sacrificaveris, magnos a me honores consequeris.
8 9Sin autem diris suppliciis consumeris».
90 Nolentem ergo sacrificare in carcerem mitti iussit ac illos milites qui ad Christophorum missi fuerant pro Christi nomine decollari fecit.
91 Deinde duas formosas puellas, quarum una dicebatur Nicea et altera Aquilina, secum in carcerem recludi fecit, promittens eis multa munera si eum ad peccandum secum allicerent.
92 Quod videns Christophorus protinus in orationem se dedit.
93 Sed cum a puellis plausu manuum et amplexibus urgeretur, surrexit et ait illis: 94«Quid queritis et quam ob causam huc introducte estis?».
95 At ille vultus eius claritate perterrite dixerunt: 96«Miserere nostri, sancte dei, ut in deum quem predicas credere valeamus».
97 Quod audiens rex eas adduci fecit dicens: 98«Ergo et vos seducte estis? 99 Per deos iuro quia nisi sacrificaveritis mala morte peribitis».
100 Que responderunt: 101«Si vis ut sacrificemus, iube plateas mundari et omnes ad templum congregari».
102 Quo facto cum ille templum introissent solventes cingulum suum posuerunt in colla deorum et ad terram trahentes in pulverem confregerunt.
103 Dixeruntque astantibus: 104«Ite et vocate medicos ut curent deos uestros».
105 Tunc iussu regis Aquilina suspenditur et ligato ad eius pedes ingenti saxo membra eius omnia dirumpuntur.
106 Que cum migrasset ad dominum, soror eius Nicea in ignem proicitur, sed inde illesa exiens protinus decollatur.
107 Post hoc Christophorus regi presentatur, qui iussit eum virgis ferreis cedi et cassidem ferream et igneam in caput eius poni, deinde scamnum ferreum fieri fecit et Christophorum ibidem ligari et ignem iniecta pice succendi.
108 Sed instar cere scamnum confringitur et Christophorus illesus egreditur.
109 Deinde iussit eum ad stipitem ligari et a CCCC militibus sagittari.
110 Sagitte autem omnes in aere suspendebantur nec ipsum aliqua contingere potuit.
111 Rex autem putans ipsum a militibus sagittatum cum eidem insultaret, subito una de sagittis ab aere veniens et retro se vertens regem in oculo percussit et ipsum protinus excecavit.
112 Cui Christophorus: «Crastina die consumandus sum.
113 Tu igitur, tyranne, lutum de sanguine meo facies et oculum inunges et sanitatem recipies».
114 Tunc iussu regis ad decollandum ducitur et ibi fusa oratione decollatur.
115 Rex autem modicum de sanguine eius accipiens et super oculum suum ponens ait: 116«In nomine dei et sancti Christophori».
117 Et continuo sanus effectus est.
118 Tunc rex credidit dans preceptum ut si quis deum aut Christophorum blasphemaret continuo gladio feriretur.
119 Ambrosius autem in prefatione de hoc martyre sic ait:
120 ‘Christophoro tante virtutis cumulum et doctrine gratiam contulisti ut XLVIII milia hominum de gentilitatis errore ad christiani dogmatis cultum coruscantibus miraculis revocaret; 121quique Niceam et Aquilinam publico lupanari longo tempore sub meretricia sorde famulantes ad castitatis habitum revocauit easdemque percipere coronam edocuit; 122 propterea inter igneum rogum ferreo scamno constrictus nimium calorem non timuit atque per diem integrum omnium militum sagittis transfigi non potuit.
123 Ceterum una ex hiis carnificis oculum collisit, cui tamen beati martyris cruor commixtus terre lumen restituit et corporis cecitatem tollendo illuminavit et mentem; 124 nam apud te veniam impetravit atque ut morbos et infirmitates repellat supplicanter obtinuit’
Bibliografia
Il testo è tratto da Jacopo da Varagine, Legenda aurea, a cura di Giovanni Paolo Maggioni, 1999, Edizioni Sismel del Galluzzo
Per approfondire sulla Legenda aurea; note introduttive
Sul canale youtube sulle spalle di san Cristoforo
Sul canale youtube sulle spalle di san Cristoforo, trovi la lettura della traduzione del capitolo.